monumenta.ch > Ambrosius > 56
Ambrosius, De Nabuthae, § 55 <<<     >>> § 57

§ 56

1 an uos ampla extollunt atria, quae magis debent conpungere, quia cum populos capiant, uocem excludunt pauperis? quamquam nihil prosit audiri eam, quae etiam audita nil proficit.
2 deinde non ipsa uos pudoris aula admonet, qui aedificando uestras uultis superare diuitias nec tamen uincitis.
3 parietes uestitis, nudatis homines.
4 clamat ante domum tuam nudus, et neglegis: clamat homo nudus, et tu sollicitus es quibus marmoribus pauimenta tua uestias.
5 pecuniam pauper quaerit et non habet: panem postulat homo, et equus tuus aurum sub dentibus mandit.
6 sed delectant te ornamenta pretiosa, cum alii frumenta non habeant: quantum, o diues, indicium tibi sumis! populus esurit, et tu horrea tua claudis: populus deplorat, et tu gemmam tuam uersas.
7 infelix, cuius in potestate est tantorum animas a morte defendere et non est uoluntas! totius uitam populi poterat anuli tui gemma seruare.